(du Méril version)
【此版自第九行起始與《聖夢歌》首行對應,故自第九行開始編號。】
Vir quidam exstiterat dudum heremita, Fulbertus Francigena, cujus dulcis vita, dum in mundo viveret, se deduxit ita:
nam verba quae protulit fuerunt perita.
Iste vero fuerat filius regalis, toto suo tempore se subtraxit malis, dum in mundo degeret et fuit vitalis;
visio nam sibimet apparuit talis.
Noctis sub silentio, tempore brumali, somno parum deditus, visu spiritali corpus carens video spiritu vitali,
de quo mihi visio fit sub forma tali. [4]
Cum dormirem paululum, vigilando fessus, ecce quidam spiritus, noviter egressus de praedicto corpore, vitiis oppressus,
corporis in gemitu plangebat excessus. [8]
Juxta corpus spiritus stetit et ploravit,
156
in his verbis acriter corpus increpavit:
O Caro miserrima! quis te sic prostravit,
quam mundus tam prospere praediis ditavit? [12]
Nonne tibi pridie mundus subdebatur?
Nonne te provincia tota verebatur?
Ubi nunc familia quae te sequebatur?
Cauda tua florida jam num amputatur? [16]
Non es nunc in turribus de petris quadratis, sed nec in palatiis magnae qualitatis;
quae delata feretro parvae quantitatis
nunc jaces in tumulo breviore satis. [20]
Quid tibi palatia prosunt, vel quid aedes?
Vix nunc tuus tumulus septem capit pedes.
quemque false judicas, amodo non laedes;
per te nobis data est in inferno sedes. [24]
Ego, quae tam nobilis fueram creata, ad similitudinem Domini formata et ut fructum facerem tecum ordinata,
per te sum criminibus nimis deformata. [28]
O Caro miserrima! mecum es damnata;
si scires supplicia nobis praeparata,
vere posses dicere: Heu! quod (quum?) fui nata?
Utinam ad tumulum fuissem translata! [32]
Non est mirum, fateor, quia, dum vixisti, quidquam boni facere non me permisisti,
157
sed semper ad scelera pessima traxisti;
unde semper erimus in dolore tristi! [36]
In poenis acerrimis sum et semper ero!
nullae linguae saeculi dicerent pro vero unam poenam minimam, quam infelix gero;
sed quod magis doleo, veniam non spero. [40]
Ubi nunc sunt praedia quae tu congregasti, vel celsa palatia, turres quas fundasti, gemmae per quas annulis digitos ornasti,
et nummorum copia quam tu plus amasti? [44]
Ubi lectisternia placidi soporis, vestes mutatoriae varii coloris, species aromatum optimi saporis,
vasa, mensa, gausapae nivei candoris? [48]
Ubi modo volucres, vel electa vina, vel murenae nobiles, vel caro ferina?
Non cygnis, non gruibus redolet coquina;
es nunc esca vermibus, haec est lex divina. [52]
Tua domus qualiter modo tibi placet, cujus nonne summitas super nasum jacet?
Nullum membrum superest quod jam lucro vacet,
jam clauduntur oculi, lingua tua tacet. [56]
Quidquid dudum misero congregasti more, dolo, fraude, foenore, metu vel rigore, longena per tempora cum magno labore
158
a te totum rapuit sors unius horae. [60]
Non modo circumdaris amicorum choris;
cum per mortem cecidit flos tui decoris, ruptum est cujuslibet vinculum amoris;
tuae jam tristitia cessavit uxoris. [64]
In tuis parentibus amodo non speres;
mortem tuam breviter plangit tuus haeres, quia sibi remanent terra, bacchus et res,
et thesauri copia, pro qua poenas feres. [68]
Non crede quod mulier tua sive nati darent quinque jugera terrae sive prati ut nos, qui de medio jam sumus sublati,
a poenis redimerent quas debemus pati. [72]
Jam scis, Caro misera, quam sit male tuta mundi nequam gloria fallax et versuta, respersa doloribus, vitiis polluta,
et veneno daemonum nequiter imbuta. [76]
Pretiosis vestibus non es nunc induta, tuum valet pallium vix duo minuta, parvo linteamine jaces involuta,
tibi modo pauperes non ferunt tributa. [80]
Et licet non sentias nunc tormenta dura, scito quod suppliciis non es caritura;
nam testantur omnium prophetarum jura
quod tormenta postmodum mecum es passura. [84]
159
Quia pater pauperum non eras, sed praedo, te rodunt in tumulo vermes et putredo;
non possum hic amplius stare, jam recedo:
nescis ad opposita respondere, credo. [88]
Tandem postquam spiritus talia dixisset, sese corpus erigit quasi revixisset;
postquam vero gemitus multos emisisset,
quaerit quisnam talia locutus fuisset. [92]
Es tu, inquit, Spiritus meus, quis sic faris?
non sunt vera penitus quae nunc fabularis:
nam probabo plenius argumentis claris,
quod si vera quaedam sunt, in multis nugaris. [96]
Feci te multoties, fateor, errare, et a bonis actibus saepe declinare;
sed, si caro faciat animam peccare,
plus est culpa spiritus; audi, dicam quare. [100]
Mundus et daemonium foedus pepigere, et carnem miserrimam secum conjunxere;
quam si vigor animae cesset cohaerere (coercere),
in peccati foveam cadunt ambo vere. [104]
Sed, sicut praedixeras, Deus te creavit et bonam et nobilem, sensu te dotavit, et ad suam speciem pariter formavit,
ut ancilla fierem tibi me donavit. [108]
160
Ergo si tu domina creata fuisti, et dabatur ratio, per quam debuisti nos in mundo regere, cur mihi favisti
in rebus illicitis et non restitisti? [112]
Non carnem, sed animam justum est culpari, quae se, cum sit domina, sinit ancillari:
nam caro per spiritum debet edomari
fame, siti, verbere, si vult dominari. [116]
Caro sine spiritu nihil operatur, cujus adminiculo vivens vegetatur;
ergo si per spiritum caro non domatur,
per mundi blanditias mox infatuatur. [120]
Caro sine spiritu nihil innotescit;
a te, quidquid feceram, primitus processit;
si quid justis exsequor tibi culpa crescit;
caro sine spiritu mortua quiescit. [124]
Si voluntas spiritus in actu ducatur
per carnem pedisequam, quid caro culpatur?
culpa tangit animam per quam imperatur
quidquid caro fragilis vivens operatur. [128]
Peccat tamen gravius, dico, mihi crede, carnis sequens libitum fragilis et foedae;
rodunt mea latera vermes in hac aede:
jam quid loquar amplius? Anima, recede. [132]
161
Adhuc dixit Anima: Tecum volo stare, et, tua si potero dicta retractare;
ut quod mihi loqueris, Corpus, tam amare,
volens mihi penitus culpam imputare! [136]
O Caro miserrima! quae vivens fuisti stulta, vana, fragilis, a quo didicisti verba tam acerrima quae jam protulisti?
Attamen in pluribus recte respondisti. [140]
Illud esse consonum scio veritati;
restitisse debui tuae voluntati;
sed tua fragilitas, prona voluptati,
nugis mundi dedita, noluit haec pati. [144]
Quando te volueram, Caro, castigare verbere, vigiliis, vel fame domare, mox te mundi vanitas coepit effrenare
et illius frivolis coegit vacare. [148]
Et ita dominium de me suscepisti, ac proditrix domestica sic mihi fuisti, per mundi blanditias me post te traxisti
et peccati puteo dulciter mersisti. [152]
Scio me culpabilem; nam in hoc erravi, quod, cum essem domina, te non refrenavi;
sed, cum me deceperis fraude tam suavi,
credo quod deliqueras poena magis gravi. [156]
Si mundi delicias, dolos machinantis
162
despexisses, fatua, sic et incantantis daemonis astuties, et Altitonantis
adhaesisses monitis, essemus cum Sanctis. [160]
Sed cum tibi pridie mundi fraus arrisit, et vitam diuturnam firmiter promisit, mori non putaveras, sed mors hoc elisit
quando de palatio ad tumbam te misit. [164]
Hominum fallentium mundus habet morem;
quos magis amplectitur, quibus dat honorem, illos fallit citius per juris rigorem,
et dat post delicias vermes et foetorem. [168]
Qui tibi, dum vixeras, amici fuere jacentem in tumulo nolunt te videre.
Corpus, hoc intelligens, statim coepit flere
et verbis humilibus ita respondere: [172]
Qui vivendo potui multis imperare,
aurum, gemmas, praedia, nummos congregare, castella construere, gentes judicare,
putasne quod credidi tumulum intrare? [176]
Non: sed modo video, et mihi clarum, quod nec auri dominus nec divitiarum, nec vis, nec potentia, nec genus praeclarum
mortis possunt fugere tumulum amarum. [180]
Ambo quidem possumus a Deo culpari,
163
et debemus utique, sed non culpa pari;
tibi culpa gravior debet imputari:
multis rationibus potest hoc probari. [184]
A sensato quolibet hoc non ignoratur, jura clamant, ratio pariter testatur;
cui major gratia virtutum donatur,
ab eo vult ratio quod plus exigatur. [188]
Vitam et memoriam sed et intellectum tibi dedit Dominus sensumque perfectum, quibus tu compescere deberes affectum
pravum, et dirigere quod non erat rectum. [192]
Postquam tot virtutibus ornata fuisti et tu mihi fatue pronam te dedisti meisque blanditiis minus restitisti,
satis liquet omnibus quod plus deliquisti. [196]
Addo, licet referam corde nunc amaro, quod jam mihi patens est argumento claro:
exeunte spiritu a carne, quid caro?
movetne se postmodum, vel cito, vel raro? [200]
Videtne, vel loquitur? Hoc est ergo clarum, spiritus vivificat, caro potest parum;
si haberet anima Deum suum carum,
nunquam caro vinceret vires animarum. [204]
Si Deum, dum vixeras, amasses perfecte, et si causas pauperum judicasses recte,
164
nec pravorum hominum adhaessisses sectae,
non me mundi vanitas decepisset, nec te. [208]
Quae vivebam splendide sericis amicta, ecce quae de omnibus mihi sunt relicta, putredo cum vermibus et haec domus stricta
quibus post delicias mundi sum addicta! [212]
Et scio praeterea quod sum surrectura in die novissimo tecum, sum passura tecum morte perpeti; heu! mors illa dura,
mors interminabilis, fine caritura! [216]
Ad hoc clamat anima voce tam obscura:
Heu! quod unquam fueram in rerum natura!
cur permisit Dominus ut sim creatura
quum praestita fuerim esse peritura? [220]
O felix conditio pecorum brutorum!
cadunt cum corporibus spiritus eorum,
nec post mortem subeunt locum tormentorum;
talis esset utinam finis impiorum! [224]
Corpus adhuc loquitur animae tam tristi:
Si tu apud inferos, Anima, fuisti, dic mihi, te deprecor, quid ibi vidisti?
Si quidquid sit miseris de dulcore Christi? [228]
Quid ibi nobilibus paratur personis,
165
quae prius, dum vivebant, sedebant in thronis?
Si sit eis aliqua spes redemptionis
pro nummis, pro praediis, caeterisque bonis? [232]
Corpus, tua quaestio caret ratione;
cum infernum subeunt damnatae personae, non est spes ulterius de redemptione,
nec per elemosinas, nec oratione. [236]
Si tota fidelium pietas oraret, si tota jejuniis jugiter vacaret,
si mundus pecuniam totam suam daret,
in inferno positum nunquam liberaret. [240]
Non daret Diabolus ferus et effrenis unam vinctam animam in suis catenis pro centenis millibus praediis terrenis,
nec quandoque sineret quod careret poenis. [244]
Ad hoc quod interrogas quid ibi paratur personis nobilibus? Hoc pro lege datur, quod, dum quis in saeculo magis exaltatur,
tanto cadit gravius si transgrediatur. [248]
Dives ergo moriens, si forte damnatur, gravibus prae caeteris poenis implicatur;
nam quanto deliciis plus delectabatur,
tanto sibi gravior poena deputatur. [252]
166
Postquam tales anima prompserat moerores, ecce duo Daemones, pice nigriores,
quos plane describere nequeunt scriptores,
nec mundi depingere totius pictores. [256]
Ferreos in manibus stimulos gerentes, ignemque sulphureum per os emittentes, similes ligonibus apparebant dentes,
visi sunt ex naribus exire serpentes. [260]
Erant eis oculi ut pelves ardentes;
aures erant patulae sanie fluentes, et erant in frontibus cornua ferentes,
per extrema cornuum venenum fundentes. [264]
Isti cum furcinulis animam carpserunt, quam secum ad inferos gementem traxerunt;
mox maligni spiritus passim accurrerunt,
qui vice tripudii dentibus striderunt, [268]
Et ei cum talibus vocibus plauserunt.
quidam cum corrigiis ipsam perstrinxerunt;
quidam uncis ferreis ipsam diruperunt;
quidam plumbum fervidum in ipsam fuderunt; [272]
Quidam foetidum stercus in os projecerunt, et quidam in faciem ejus comminxerunt;
quidam suis dentibus ipsam corroserunt
et tandem a corpore pellem extraxerunt. [276]
167
Ad hanc dicunt Daemones, tanquam fatigati:
Hi qui nobis inserviunt sic sunt fustigati;
posses modo dicere sicut bufo crati:
sed debes in centuplum duriora pati. [280]
Post haec tandem anima gemens suspiravit, et voce qua poterat parum murmuravit;
quando vero barathri limen subintravit,
cui laus insonuit: Jesu, fili David! [284]
Acclamantes Daemones responderunt ei:
tarde nimis invocas nomen tui Dei;
parum prodest amodo MISERERE MEI;
non est ultra veniae spes vel requiei. [288]
Non lumen de caetero videbis diei;
decor immutabitur tuae speciei, nostrae sociaberis dehinc aciei;
nam sic apud inferos consolantur rei. [292]
Talia cum viderem, dormiens expavi, et, extra me positus, statim vigilavi;
mox expansis manibus ad Deum clamavi,
orans ut me protegat a poena tam gravi. [296]
Mundumque cum frivolis suis condemnavi;
aurum, gemmas, praedia, vanum reputavi;
rebus transitoriis abrenuntiavi,
et me Christi manibus totum commendavi. [300]
168
Ecce mundus moritur, vitio sepultus;
ordo rerum vertitur; sapiens est stultus;
exulat justitia; cessat Dei cultus;
sunt in mundo jugiter labor et tumultus. [304]
Mundus ad interitum vergit his diebus, dii facti iterum Jupiter et Phoebus;
Nam qui nummos possidet et abundat rebus,
hic ut Christus colitur, septus aciebus; [308]
Et quae theologicae virtutes vocantur, fides, spes et caritas, fere suffocantur;
fraus et avaritia, et quae derivantur
ex his jam in saeculo toto dominantur. [312]
Si sis ortu nobilis et vultu serenus, benignus et humilis, moribusque plenus, haec tibi nil proderunt si tu sis egenus;
nam sola pecunia formam dat et genus. [316]
Dum modo sim splendidis vestibus ornatus, et multa familia sim circumvallatus,
prudens sum, et sapiens, et morigenatus;
ego tuus nepos sum et tuus cognatus. [320]
Ista cum defecerunt, statim evanescit nostra consanguinitas, et amor frigescit, cessatque notitia; itaque me nescit,
qui, dum dives fueram, surgens mihi cessit. [324]
O miranda vanitas! O divitiarum
169
amor lamentabilis! O virus amarum!
cur tot viros inficis, faciendo carum
hoc quod transit citius quam flamma stuparum? [328]
Si nummi divitibus tria possent dare, juventutem floridam, et mortem vitare, pulchram et durabilem prolem procreare,
bene possent divites nummos congregare. [332]
Homo miser, cogita; mors omne compescit;
quid est ab initio quod morti non cessit?
hic qui vivit hodie, cras forte putrescit;
cuiquam prorsus homini parcere mors nescit. [336]
Quando domus summitas super nasum jacet, totum mundi gaudium sicut lutum placet;
non est tunc qui frivolis sive ludis vacet;
tunc apparet veritas, fraus omnino tacet. [340]
Non ibi prudentia dolus reputatur, nec voluntas divitis lex ibi vocatur;
cuiquam tunc pro meritis merces sua datur,
quando genus hominum morti deputatur. [344]
Quo post mortem transeat quisquis ignoratur, unde quidam sapiens ita de se fatur:
contremisco jugiter dum mens meditatur
quid sum, et quo propero, quid mihi paratur! [348]
De morte cum cogito, contristor et ploro;
unum est quod moriar, sed tempus ignoro;
170
tertium quod nescio quorum jungar choro;
sed ut suis merear jungi Deum oro. Amen. [352]